monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > csg75.821 > bsbClm6224.243 > sectio 10 > sectio 11 > bnf17226.185 > sectio 23 > sectio 23 > XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535) > ad Corinthios II, 2 > bnf11947.267 r > bnf10439.33 r > 2 > sectio > sectio 5 > sectio 11 > bsbClm6224.458 > sectio 4 > sectio 14 > sectio 2 > sluMscr.Dresd.A.145.b.141 > sectio 1 > sectio 11 > sectio 24 > csg51.235 > sectio 14 > XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. (c. a. 527) > sectio 8 > sectio 31 > sectio 4 > sectio 10 > 16 > sectio > sectio 32 > sectio 2 > sectio 14 > ad Ephesios, 5 > sectio 73 > csg51.226 > sectio 4 > bsbClm6224.424 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 12
Sicut enim decas decima unione completur, sic hecatontas ex decem decadibus struitur. Quartus numerus, qui millenario continetur, de decem constat hecatontadibus. Cum igitur quis egerit poenitentiam, de millenario et quarto numero vix revertitur ad centenarium et tertium numerum. Rursum qui in centenario est, vix redit ad secundum primae decadis numerum, atque ita fit ut domus Israel quae corruerat, non possit resurgere, et virgo Israel quae erraverat, in terra non habeat suscitantem: quia qui semel ab unione discesserit, et illam purissimae virginitatis perdiderit gloriam (de qua Apostolus dicit: Zelo enim vos zelo Dei, et statui vos uni viro virginem castam exhibere Christo , in qua non est macula neque ruga), pristinum statum et unionis beatitudinem recipere non valebit: et vix ei concedetur, ut de mille revertatur ad centum, et de centum ad decem redeat.